CAPUT XV. Responsio ad obiectionem propositam. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS
1 | Theonas: Non parum vestra proficit opinio. Siquidem etiam vos ipsi astruere iam coepistis in illorum persona qui omnino peccatores sunt hoc penitus stare non posse, illis autem qui se a vitiis carnalibus abstinere contendunt proprie convenire. Quos quoniam a peccatorum iam numero segregastis, consequens est ut etiam fidelium atque sanctorum paulatim coetibus inseratis. |
2 | Quae enim genera peccatorum istos dicitis posse committere, quibus si fuerint post gratiam baptismatis involuti, rursum per quotidianam Christi gratiam liberentur? Aut de quo mortis corpore Apostolus dixisse credendus est, Quis me liberabit de corpore mortis huius? Gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Nonne manifestum est, sicut vos quoque ipsos veritas compulit confiteri, non de illis capitalium criminum membris, per quae stipendium aeternae mortis acquiritur, id est, homicidii, fornicationis, adulteriorum, ebrietatis, furtorum atque rapinarum; sed de illo praedicto, cui gratia Christi quotidiana succurrit, corpore memorari? |
3 | Quisquis enim post baptismum et scientiam Dei, in illud mortis corpus irruerit, sciat se non quotidiana gratia Dei, id est, facili remissione, quam momentis singulis exoratus Dominus noster erroribus nostris donare consuevit, sed aut diuturna afflictione poenitudinis ac poenali dolore purgandum, aut certe pro his in futurum aeterni ignis suppliciis addicendum, ita eodem Apostolo pronuntiante: Nolite falli, neque fornicarii, neque idolis servientes, neque adulteri, neque molles, neque masculorum concubitores, neque fures, neque avari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regnum Dei possidebunt. Aut quae est ista lex militans in membris nostris quae repugnat legi mentis nostrae, cumque nos resistentes atque captivos in legem peccati ac mortis abduxerit, eique nos fecerit carne servire, nihilominus mente legi Dei servire permittit? |
4 | Nec enim hic puto legem peccati flagitia designare, aut hoc de his supra dictis intelligi posse criminibus, quae si quis facit, legi Dei mente non servit, a qua necesse est eum animo ante discedere, quam aliquid eorum carne committat. Quid est enim servire legi peccati, nisi ea quae a peccato imperantur, implere? Quod ergo peccati genus est, quo cum se tanta sanctitas atque perfectio sentiat captivari, gratia tamen Christi non ambigat liberandum, dicens: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? |
5 | gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum? Quam, inquam, legem membris nostris inesse firmabitis quae abstrahat nos a lege Dei, et captivans lege peccati, infelices nos potius faciat quam nocentes, ut non aeternis suppliciis addicamur, sed quasi de interrupto beatitudinis gaudio suspiremus, et auxiliatorem qui nos ad id retrahat inquirentes, cum Apostolo proclamemus, Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? |
6 | Abduci namque captivum in legem peccati, quid est aliud quam in effectu peccati atque opere permanere? Aut quod aliud principale dabitur bonum, quod sancti explere non possint, nisi id ad cuius comparationem, ut supra diximus, universa nec bona sunt? Et quidem novimus multa esse in hoc mundo bona, praecipueque pudicitiam, continentiam, misericordiam, temperantiam, pietatem; sed haec omnia et summo illi bono paria esse non possunt, et perfici non dicam ab apostolis, sed etiam a mediocribus possunt; a quibus impleta non fuerint, aut aeterno supplicio puniuntur, aut grandi, ut supra dictum est, labore poenitentiae, non quotidiana Christi gratia liberantur. |
7 | Superest igitur ut hanc Apostoli sententiam soli sanctorum personae recte fateamur aptari, qui in hanc quam praediximus incurrentes quotidie peccati, non criminum, legem, de statu salutis suae certi, non praecipitantur in facinus, sed, ut saepe dictum est, de contemplatione divina ad miseriam cogitationum devoluti corporalium, verae illius beatitudinis bono plerumque fraudantur. |
8 | Si enim se in hanc membrorum suorum legem quotidianis sentirent sceleribus illigari, non utique de felicitatis amissione, sed de innocentia causarentur; nec diceret Apostolus Paulus, Infelix ego homo, sed impurus aut scelestus ego homo; nec de corpore mortis huius, hoc est de conditione mortali, sed a flagitiis atque criminibus carnis huius vellet absolvi. |
9 | Sed quia se pro conditione fragilitatis humanae senserat captivatum, id est, abductum ad sollicitudines curasque carnales quae lex peccati et mortis operatur, ingemiscens super hac, quam invitus incurrerat, lege peccati, confestim recurrit ad Christum, et praesentissima gratiae eius redemptione salvatur. Quod ergo lex illa peccati, quae spinas ac tribulos cogitationum curarumque mortalium naturaliter gignit, etiam in Apostolici pectoris terra sollicitudinis germinarit, ista lex gratiae mox avellit. |
10 | Lex enim, inquit, spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis. |